Evangelium Secundum Lucam*

Caput 15: Versus 25

Erat autem filius,etc. Filius, id est populus Israel, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis.Et cum veniret.Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiae libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quae sint haec festa Ecclesiae in quibus se esse non videt.
(* Traductions européennes)